Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 72

Precedente Successiva

et hae unica informantur forma: at animal tanta ornatur difformitate,
ut stultum sit, ab una forma posse ipsum informari, putare. Forma
est vis activa in igne, ut calor, sed alij dicunt igneitas et aqueitas, quoniam
putant aliam esse formam totius, cum Avic. Compositis autem
rebus temperamentum est forma, sicut Galenus intelligit, ipsique Peripatetici
componentes omnia ex quatuor elementis, licet nos uno
tantum constare declaraverimus. At Alexander qui non temperamentum
sed speciem resultantem ex temperamento formam dicit, nil
novi affert: Nam postremus habitus misturae erit, aut generationis
misti, vel simplicis. Sicut quando aqua fit aër, passim attenuatur et
calefit, donec ad motum agitur. Ubi ultima tenuitas, et caliditas, quae
ipsam in aëris essentia reponit, constituitque dicitur forma aëris. Sic
in misto. Neque enim additur nisi modus gradusque talis tantusque
In Metaph. autem hunc gradum differentialem ex esse, et non esse
exponimus: quo enim est aër, non ignis, nec lapis, nec terra. Porro
animal diversas habet partes, tenues, liquidas crassas, molles, duras, albas,
rubras, omnes quidem proprio habitu ac temperie donatas. Igitur
Aristoteli impossibile est unica informare forma. Nec intellectus,
nec ratio, nec sensus formae ipsius sunt, ut putat Aristoteles . Sed
ait, anima non est materia, neque compositum; Ergo est forma. Nos
autem respondemus esse agentem causam interclusam et intra operantem
in corpore. Et quidem spiritum dicimus compositum ex calore
et materia tenuissima. Patet autem divisi serpentis duas fieri
partes, quarum quaelibet movetur adhuc portione suae animae. Divisibilis
ergo est materialisque, habitatque in nervis: Et quia sunt angusti
valde in vermibus, diu exire laborat. At ipsi aiunt, erat una in
actu et multae in potentia; idcirco partitur. Sed ineptissime garriunt.
Non enim quippiam unum esse multa in potentia potest, nisi sit etiam
partibilis in illa multa: Dum non diffunditur sicut lux, sed partitur sicut
chorda corporalis. Multa insuper dicta sunt superius, de corporeitate
ipsius. Ergo solum animal unum est compositione, quoniam
unum habet spiritum, multasque partes compositas in unum consensum,
ordinem, et formam totalem, integratam ex multis partialibus,
sicut domus et navis. Et sic melius sentit Avic. quam Averroes , ut in
Metaph. docuimus.
~ Hoc nomen forma figurae primo impositum est; deinde ad ideam
agentis translatum est, et ad ipsam agentem virtutem. Hic autem
sumitur pro habitu postremo rei genitae, quae multiplex est; sed respondet
ad certum modum ideae in divina mente, ex quia animal habet
unitatem, et non ex hac Aristotelica forma. Scotus autem non inepte
sufficere docet unitatem compositionis. Non negem tamen
mentem a Deo infusam posse formam esse animalis humani, quin
asseram cum Clementina ita decernente. Sed decretum fuit ( de

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche